Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SUSPIRIUM

SUSPIRIUM, Spiritus, et anhelitus difficultas, apud Apuleium de Virtutib. herbar. cap. 41. Gl. Lat. Gr.: Suspirium, δύσπνοια. Sangerm. addunt, Suspirio.

Suspiriosus, Anhelus, aegre spirans, qui spiritus angustia et difficultate laborat, apud Anton. Musam de Herba Vettonica cap. 8.

Suspirito, Suspiro. Vetus Glossarium Longobardic. S. Germani Paris. ex Glossis.