Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): SYNODUS

SYNODUS, Conventus publicus, σύνοδος. Annales Francor. ann. 773: Tunc Synodum supradictus Rex gloriosus tenuit generaliter cum Francis apud Januam civitatem, ibique exercitum dividens, etc. An. 776: Conjunxit Synodum ad eandem civitatem, et ibi placitum publicum tenens, etc. Annales Francor. Bertiniani ann. 767: Ibi Synodum fecit cum omnibus Francis solito more in campo. Capitul. Aquisgr. ann. 817. cap. 59: Ut Abbates monachos secum in itinere, nisi ad generalem Synodum, non ducant. Synodum masculino genere saepius occurrere in vett. Tabulis auctor est Baluzius: quem consule tom. 2. Capitul. col. 1006. 1030. 1263. 1402.

Synodus, vox generica est Scriptoribus Christianis, quibus fere semper quodvis Concilium Episcoporum dicitur. Propria vero significatione Synodus apud nos appellatur, quae ab Episcopo fit, convocatis quotannis paroeciae suae Presbyteris.

Ejusmodi autem Synodorum aliae tempore Quadragesimae fiebant, in quibus vicarii Presbyteri, qui in urbem commeabant, ab Episcopo Theologicis doctrinis imbuebantur. De his est Canon 3. Concilii Liptinensis sub Childerico ann. 743. Sed has Synodos, ut quae Presbyteros a gregis sui cura, tempore pietati et religioni dicato, avocabant, sustulit Ludovicus Pius in Capitul. Aquisgranensi an. Imperii 3. Constituit quippe, ut discendi gratia alio quam Quadragesimae tempore Presbyteri ad civitates vocentur.

Aliae Synodi Episcopales celebrabantur ad coërcendos Presbyteros ac Clericos, si qua in parte in Canones peccassent: tunc enim communi Presbyterorum consensu ad emendationem redigebantur, poenitentia imposita. Atque has bis in anno exactas, medio scilicet Maio, et Kalendis Novembris docet Concilium Autisiod. can. 7. Vide Agobardum lib. de Dispensat. cap. 20. et supra Synodare.

Sane, eodem intellectu, in Chron. S. Dion. tom. 7. Collect. Histor. Franc. pag. 142. et in Mirac. MSS. B. M. V. lib. 2: N'ot en cest an provoire au Sane Del raconter ne fust tous las. Usus frequentioris est vox Senne nostratibus. Lit. remiss. ann. 1384. in Reg. 125. Chartoph. reg. ch. 174: Icellui Piolet dist à l'exposant que sa femme avoit esté pour adultere rapportée au Senne. Reg. Corb. 13. sign. Habacuc ad ann. 1509. fol. 1: Ils auroient esté citez et évocquiés à comparoir ce présent jourd'huy à huit heures du matin en la salle de l'official dudit Corbye, pour illec tenir Senne, veoir et ouyr les statuts synodaulx, etc. Concile ou Sesne, in Lit. remiss. ann. 1384. ex Reg. 126. ch. 33. Hinc emendandum Statutum ann. 1353. tom. 7. Ordinat. reg. Franc. pag. 397. ubi perperam editum Semie, pro Senne.

Synodus, Census, qui Episcopo a Clericis venientibus ad annuas Synodos, quibus interesse tenentur, pendi solebat, unde vetus Poëta MS. du Renard: Mais à enuis, ou volontiers, Convient au Sesne aler le Prestre. Boncompagnus in Arte Dictaminis MS. lib. 2: Nota, quod hujuscemodi denarii in quibusdam partibus appellantur Synodales, in quibusdam denarii visitationis, in quibusdam collectae, in quibusdam procurationes, in quibusdam testiales, in quibusdam denarii de circa, in quibusdam denarii obedientiae, et Cathedrales, aut Denarii de Cathedratico, et in illis partibus vocantur annuales, in quibus annualiter solvuntur. Richardus Hagustaldensis lib. 2. de Episcop. Hagustald. cap. 3: Haec igitur Hagustaldensis Ecclesia, ex illa antiqui honoris praerogativa, hanc libertatem et auctoritatem obtinet, quod nec propter Synodum, nec propter Chrisma, nec propter aliquam Ecclesiasticam causam Episcopo Dunelmensi, vel ejus Archidiacono, vel illorum ministris aliquod debitum, sive aliquam consuetudinem debet. Charta Guidonis Episcopi Belvacensis apud Loisellum: Et sicut Sacerdotes, qui sunt in villa, suos requirunt parochianos, sic et iste plebis illius administrationem habeat: nequaquam tamen ad Synodum vadat, nunquam censum illum, qui Circata nuncupatur, persolvat. Concilium Tolosanum sub Victore II. PP.: Statuimus, ut Ecclesiae solum tertium, aut paratam, vel Synodum, solito more persolvant Episcopo, vel Clericis. Charta Teuderici Episcopi ann. 991. in Chartul. Eccl. Apt. fol. 6: Addimus etiam in communia de Synodo cum ipsa parata, et de poenitentes, quae nobis pertinent, in omnibus tertiam partem concedimus ad ipsos chanonicos. Tabul. S. Albini Andegav. ann. 1098: Quoddam monasterium... in honore S. Audoeni Cenomannis fundatum absolutum et liberum ab omnibus consuetudinibus, exceptis Synodo, et, ut ita dicam, circatione in perpetuum largitus est Fulchoius.

Synodaticum dicitur in Cap. Conquerente, de Offic. Judic. ordin. et in Cap. Olim, de Censib. Regestum Parlamenti B. fol. 87: Synodaticum, Cathedraticum, sive id, quod in Synodo solvitur. Vetus Charta apud Joan. Columbum lib. 4. de Episc. Sistaric. n. 36: Concessit tertiam partem juris seu servitii Synodatici, quod solvi consuevit in Synodo, quae tenetur ad Sistaricum de Ecclesiis constitutis infra limites praedestinatos, etc. Vide Monumenta Paderbornensia pag. 133. et Selecta juris Canonici Mauricii et Fabroti pag. 33. edit. 1659.

Synodaticum a Synodo distinguere videtur Index MS. beneficiorum Eccles. Constant. fol. 67. v°: Archidiaconi habebunt cohertionem extra visitationem pro deportationibus et pensionibus sibi debitis, ac ratione circatae quae debetur in Synodis, et ratione tertiae partis quae debetur in Synodatico.

Synodalis Census, in Charta Lisiardi Episcopi Suessionensis in Chronico Abbatiae S. Joannis de Vineis pag. 94. et in alia Ingelranni Episcopi Ambian. apud Robert. Quatremarium de Concilio Remensi pag. 56: Episcopalis et Synodalis censura. Charta Hugonis Episc. Noviom. ann. 1039. apud Buzelinum lib. 2. Gallo-Fland. cap. 26: Duos tantummodo solidos singulis annis solvat ad Synodum Episcopalis censurae. Charta alia apud Joan. Columbum lib. 2. de Episcop. Sistaricens. n. 44: Ripertus, qui Revestem condidit, pro Synodali censura, Episcopo Sistaricensi unum hominem dedit in eodem Revesto, pro cunctis Ecclesiis, quae in cuncto suo mandamento fundandae erant. Synodalis parata, hoc est 2. denarii, in Charta ann. 847. apud Baluzium in Append. ad Capitul. n. 69. Synodus reddenda, in Charta ann. 1144. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 344. Synodalis redditio, in Charta Isemberti Episcopi Pictavensis apud Beslium in Episcop. Pictav. pag. 62. Synodales redditus, in Concilio Narbonensi ann. 1054. cap. 13. Synodalis consuetudo, in Rescripto Philippi Episc. Trecensis apud Camusatum pag. 352. Denarii de Synodo, in Tabulario Conchensi in Ruthenis ch. 85: Denarii Synodales, apud Rogerum Hovedenum pag. 542. in Monastico-Anglic. tom. 3. pag. 163. et in Monum. Paderbornensibus pag. 106. 108. Synodale debitum, apud Hugonem Flaviniacensem in Chron. pag. 271. Jus Synodale, in Charta Bartholomaei Episc. Laudunensis apud Hemereum in Augusta Viromand. pag. 140. Synodalis justitia, in Charta Isoardi Episc. Vapinc. tom. 1. Gall. Christ. novae edit. inter Instrum. pag. 86. col. 2. Synodales nummi, in Charta ann. 1224. ex Schedis Peiresc. Synodales eulogiae, in Charta ann. 929. inter Instr. tom. 4. Gall. Christ. novae edit. col. 274. Synodale servitium, ibidem. Synodalis nude in Statutis Eccles. Avenion. ann. 1366. apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 575. Synodalia, in Epist. 4. Joan. Sarisberiensis. Statuta AEgidii Episcopi Sarisberiensis ann. 1256: Capellani, Personae, vel Vicarii Ecclesiarum debent Synodalia, scilicet 15. denarios. Tabularium Ecclesiae Carnotensis n. 28: Nos vero Synodalia persolvemus Archidiacono et Episcopo, qui pro tempore erunt. Vide Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 153. Kennett. in Antiquit. Ambrosd. pag. 483. et supra in Denarii Paschales.

Haec porro praestatio non omnibus aeque Episcopis probata, imo a plerisque improbata. Petrus Damianus lib. 1. Epist. 9. de Rodulpho Episcopo Eugubino: Congregans annualiter Synodum, nullum assuetae oblationis vel exeniorum canonem a Clericis exigi permittebat: sed ne a lapsis commodum aliquod praeter solam poenitentiam requirebat: Absit, inquiens, ut Synodum vendam, lapsos etiam potius erigam, quam ex eorum cadaveribus corvino more pinguescam. Vide Cathedraticum.