Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TABESCO

TABESCO, (TABESCERE) Notione activa, Tabificare, seducere, corrumpere. Obitus Angeluciae Fontebrald. apud Marten. tom. 3. Anecdot. col. 1705: Jacente illa in lectulo suo, hora sexta apparuit ei in avis specie hostis, qui cum ea diu pugnaverat, tentans si forte in aliquo eam posset Tabescere.