Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TALE

TALE Quid, Vox generica qua verecunde significatur Involuntaria pollutio nocturta. Bernardus in Ordine Cluniac. part. 1. cap. 18: Si Tale quid ei contigit in nocte, quod nos verecunde Fragilitatem appellamus, etc. Et cap. 35: Qui dum per chorum transit (is, qui textum Evangelii defert osculandum) omnes altius inclinant illi, et si alicui Tale quid contigit, signum sibi cum manu facit, ut eat in antea et inclinat. Rursum occurrit eodem cap. et alibi non semel. Vide Fragilitas.