Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TALIA

TALIA, Stria in vestimentis, seu rugae pars eminens ac protuberans in longum deducta ad instar taliae seu taleae, quae proprie significat arboris ramum ex utraque parte aequaliter praecisum, seu brevem baculum utrimque pariter crassum, quem etiam Graeci σχίδαν, vel σχίζαν vocant. Tertullianus de Pallio c. 5: Nec artificem necesse est, qui pridie rugas (pallii) ab exordio formet, et inde deducat in Talias. Vide Hofmannum.