Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TALIA

TALIA,⁴ Talea, Tallia, Italis Taglia, Pars illa quae aliquem spectat; v. g. Certus militum numerus qui a quovis foederatorum exigitur, Gall. Contingent. Chron. Veron. ad ann. 1332. apud Murator. tom. 8. col. 648: Domini Lombardiae requisiti sunt ad ligam cum Florentinis et Rege Roberto contra Regem Bohemiae, quae liga Veronae per sindicos et ambasciatores Regis Roberti et Florentinorum facta est circa finem Martii, posita Talea inter ipsos de tribus millibus equitum et duorum millium peditum. Memoriale Potestatum Regiens. ad ann. 1279. eod. tom. col. 1145: Certa quantitas militum et peditum de civitate Reginorum cum tota montanea et cum certa Talia militum et peditum de Bononia et de Parma, et cum balesteriis, iverunt circumquaque, obsiderunt Besumantuam, etc. Chronicon Parm. ad ann. 1282. tom. 9. col. 797: Et inter eos ordinatum fuit, quod Talia militum eorum continuo staret Cremonae. Et col. 826: Item eodem anno (1294.) dictus dominus Potestas cum m. de populo et aliis de Tallia deputatis, armata manu cucurrit, etc. Vide Taxa Gentium in Taxa 1.