Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TALIS

TALIS Qualis, Gall. Tel quel, Mediocris, medius; titulus, ab episcopo Redonensi assumtus in Actis ejusdem inter Probat. Hist. Brit. tom. 1. col. 672: Eapropter ego Stephanus de Filgeriis, Redonensis ecclesiae Talis qualis episcopus, et regis Anglicorum capellanus, quae ad utilitatem ecclesiae nostrae et honorem rationabiliter adquisivi, memoriae traducere proposui, etc.