Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TALUS

TALUS, Talea, ramus arboris. Lib. 2. Macchab. c. 14. v. 4: Offerens ei coronam auream, et palmam, super haec et Talos, qui templi esse videbantur. Ubi Gr. edit.: πρὸς δὲ τούτοις τῶν νομιζομένων θάλλων τοῦ ἱεροῦ. Θάλλος vero Graecis est ramus virens. Mamotrectus tallos etiam legit, et vasa offertoria interpretatur. Lex Frisonum tit. 14: Sortes tales esse debent, duo Tali de virga praecisi, etc. Agnellus apud Murator. tom. 2. pag. 162. col. 2: Aquimanile desupra ex argento investito Talis. Vide, Tenus et, Rascia.

Hinc Talos, in Lit. remiss. ann. 1482. ex Reg. 207. Chartoph. reg. ch. 304: Le suppliant print à deux mains le baston ou Talos, où pendoit la clef de son estable, etc. Vide supra Tallos.