Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TALUS

TALUS,³ Libertates villae Martelli in Lemovicib. ann. 1219: Nemo debet vendere ad Talum res extraneas, nisi per concessum procuratoris particularis in Curia rogationum, et qui fecerit, pro justitia 60. solidos dabit. Idem videtur significare quod Extalium. Vide in hac voce.

Vide supra Tallium 4.

Tallus, Eadem notione. Statuta MSS. Montispessul. ann. 1204. ex Cod. Colbert. 4936: Nec quis extraneus pannos aliquos in hac villa vendere debet ad Tallum, nisi eos quos ad collum portaverit per villam.