Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TAURUS

TAURUS,² Maritus. Leges Henrici I. Reg. Angl. cap. 77: Si pater sit liber, et mater ancilla, pro libero reddatur occisus:..... videtur autem matris ejus cujuscunque Taurus alluserit. Ubi alii Codd. habent, matris est cujuscunque, etc. Al. vitulus autem matris est, etc. Vide ibi Thorpium. Lexicon MS. Cyrilli: Ἀταυρώτη, ἀγνὴ, ἄμιϰτος.