Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TECTUM

TECTUM, Super Tectum pro sanitate febris filium ponere, Superstitio damnata in veteri Poenitent. MS. et apud Cumeanum Abbat. de mensura poenitentiarum cap. 7. Huc forte spectant haec ex Papia, et ex Glossis Isidori: Tegellaria, maleficia, eo quod supra tegulas sacrificent. Emendatius Jo. de Janua: Tegellaria a Tegella, quae et Tegularia dicitur, scilicet Venefica supra tegulas sacrificans. Glossa ad Atton. Polypt. pag. 57: Veneficia quae super tegulas sacrificabantur. Virgil. in Cir. vers. 368: Patula testa.

Tectum et Focum hospiti negare, vetitum in Lege Burgund. tit. 38. § 1. et 9. Ita Tectum praestare, leg. 1. § 19. D. de Ventre in possess. mitt. Agro Tectoque suscipere, leg. 5. Cod. Th. de Desertor. (7, 18.) Germanorum et Celtarum hospitalitatem commendant passim Scriptores apud Cluverium lib. 1. German. antiq. cap. 19. et Lindenbrogium.