Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TECTUM

TECTUM,² f. Tegumentum, vestis qua quis tegitur, vel Stragulum, Gall. Couverture. Vide Tectorium, et mox Tectura. Leges Luitprandi Regis Langobard. lib. 6. art. 38. apud Murator. tom. 1. part. 2. pag. 69: Dare debet medium de omnibus rebus mobilibus, excepto Tecto, quas in ipsa casa habuerit ipse homicida. In Codice Cathed. Mutin. legitur, excepto Tectores.