Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TEMPESTAS

TEMPESTAS Extrema, appellatur Mulcta seu poena confiscationis, in Charta ann. 1284. ex Reg. Cam. Comput. Paris. olim Bitur. fol. 99. r°: Quod si aliquis hominum suorum....... tale crimen committeret, propter quod oporteret, de consuetudine vel de jure, extremae Tempestatis discrimini bona subjici condempnati, quod vulgariter incurrementum vel confiscatio appellatur, totum illud incurrementum et confiscatio ad dictum militem et successores suos perpetuo remaneat.