Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TENACES

TENACES, Forcipes, in Glossis antiquis MSS. Hispanis Tenazas, nostris Tenailles, a tenendo, inquit Philander ad Vitruvium. Charta Ferdinandi I. Regis Hispaniae aerae 1101: Servitium de mensa, id est, salare, inferturia, Tenaces, trullone cum coclearibus 10. etc. Fuscinas hic intelligo, nostris Fourchettes.