Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TERMINUS

TERMINUS, Pagus, regio terminis suis et limitibus circumscripta, districtus. Gregorius Turon. lib. 1. de Miracul. cap. 59: Ecclesia est vici Iciodorensis sub Termino Turonicae urbis, etc. Cap. 90: Apud Terminum vero Pictavum vicus est in Arbasilico nomine Becciaco, etc. Cap. 101: Cum portitores ad locum quemdam Lemovicini Termini pervenissent, etc. Ita cap. 107. lib. 2. cap. 12. lib. de Gloria Confess. cap. 11. 18. de Vitis Patrum cap. 5. et in Hist. non semel. Gall. Chr. novae edit. tom. 3. pag. 935. narratur, Lotharium III. Imp. ann. 1132. decrevisse, assensu Leod. Episc. Alexandri, Ecclesiam parochialem S. Servatii solam in Trajectensi urbe habere decimas et terminum, hoc est, jurisdictionem, qualis competit ecclesiis parochialibus. Literae Caroli V. Fr. Regis ann. 1366. pro Arvernis, tom. 4. Ordinat. pag. 686: Mandantes Baillivo nostro..... ceterisque Justiciariis et Officiariis regni nostri.... quatenus dictam praesentem gratiam.... in suis Terminis teneant et observent. Ubi Terminus idem omnino est quod districtus, ut et alibi non semel. Lex Bajwar. tit. 1. ยง 4: Si quis servum Ecclesiae vel ancillam ad fugiendum suaserit, et eos foras Terminum duxerit, Id est, territorium Ecclesiae. Terminus sancti Petri ac Pauli, Ecclesiae Romanae patrimonium, apud Joannem VIII. PP. Epist. 87. 249. Bona hereditaria...... infra muros et communitatem dicti oppidi nostri in Eschewege et Terminos decimales ipsius oppidi sita, in chart. ann. 1341. apud Haltaus. voce Zent, col. 2150. Vide eumdem col. 2051. voce Weichbild.