Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TERMINUS

TERMINUS,² Definitio, ὅρος, quomodo haec vox Graece sumitur in Actis Conciliorum. Synodicon adversus tragoediam Irenaei cap. 38: Excommunicationis conculcaverunt Terminum. Ita cap. 209. extremo. Epiphanius Scholast. lib. 5. Hist. tripart. cap. 29: Quem Terminum salutarem, adorabilemque deliberationem, corrumpere quidam aliis cogitationibus atque temerare voluerunt. Ex Theodoreto lib. 2. Hist. cap. 22. ubi legitur: ὅνπερ σωτηριώδη ὅρον ϰαὶ τὴν προσϰυνητὴν σϰέψιν, etc.