Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TERMINUS

TERMINUS,⁵ Idem quod Placitum, assisia, conventus, qui ad praefinitum tempus habetur. Charta Pertoldi Aquil. patr. ann. 1231. inter Monum. ejusd. eccl. cap. 71. col. 707: Ipse (Pertoldus) in generali Termino suo apud Camformium habito, cum consensu et voluntate capituli Aquilegensis..... concessit civibus Aquilegensibus, etc. Actum in prato de Camformio feliciter. Terme, eadem acceptione, in Libert. Engolism. ann. 1373. tom. 5. Ordinat. reg. Franc. pag. 681. art. 3: Et tout cecy fait, tient ses Termes le maire chascun jour, environ heure de tierce devant disner et à relevée après disner.