Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TERMINUS

TERMINUS,⁶ Ratio, modus, forma. Charta ann. 1345. inter Probat. tom. 4. Hist. Occit. col. 201: Ramundus Arquerii, athilator Tolosae dom. nostri Franciae regis, recognosco habuisse..... pro..... una caxia cadrillorum parvi Termini, etc.

Terminus Impius, Mors, obitus, ut videtur. Cod. Theod. lib. 6. tit. 24. leg. ult.: Ut fructus domesticis, impio Termino consequenti, etiamsi mortalitas intervenerit perire non possint, etc. Terminum impium explicant etiamsi mortalitas intervenerit, ut videtur Gothofredo.

Terminus Languoris, Dilatio a judicibus reo concessa ob infirmitatem qua detinetur et juri stare non potest. Vide supra Jurare languorem in Juramentum.

Terminus Paschalis, Dies quo incidit luna decima quarta Paschalis cujusvis anni. Hac nota chronologica primus, quem sciam, usus est Rodradus presbyter Ambian. medio saeculo ix. ut jam dictum est in voce Pascha. Laudatur apud Lobinellum tom. 2. Hist. Britan. col. 237. Charta data anno mcxxxii. Ind. x. Epacta i. Concurrentibus v. Terminus Paschalis ii. Non. Apr. Dies ipsius Paschalis diei iv. Id. Luna ipsius diei xx. Quae omnes notae optime cohaerent, ut sibi quisque persuadere poterit, si tanti faciat, indices chronologicos in voce Annus descriptos consulendo. Vide Claves terminorum.

Charta ann. 1035. inter Instr. tom. 8. Gall. Christ. col. 414: Anno ab incarnatione Domini m. xxxv. concurrente ii. indictione iii. epacta ii. nov. Terminus Paschae sexto Calendas Aprilis, dies Domini Paschae tertio Calendas Aprilis, luna ipsius diei 17.

Termini Sanctorum, quomodo, Limina Sanctorum dicunt alii. Epistola Placidiae Augustae ad Pulcheriam Augustam, apud Hieron. Rubeum lib. 2. Hist. Ravennatis: Ut Romam frequentibus concursibus adaeque desideremus inspicere, causa nobis est amplectenda religionis, ut Terminis Sanctorum nostram exhiberemus praesentiam, quos certum est pro sua virtute in coelestibus constitutos, neque inferiora despicere. Vide in Limen.