Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): THALAMUS

THALAMUS, Domus, palatium, vel cubiculum. Vox Graecis et Latinis cognita. Exstant Chartae duae in Tabulario Ecclesiae S. Laudi Andegavensis, prior Fulconis Regis Hierosol. et Comitis Andeg. quae sic clauditur: Actum est Andeg. in Thalamo meo. Posterior: Actum est Andegavi in Thalamo Episcopi. Alia ann. 1170. in Tabul. companiae: Actum in Thalamo Comitis apud Trecas. Occurrit hac notione in Gestis Consul. Andegav. cap. 11. n. 8. 9. et alibi non semel. Βασιλέων θάλαμοι, apud Niceph. Gregoram lib. 10. Hist.

Thalamus, Cella, cellula, Gall. Cellule. Descript. abbat. Fesul. canonic. Regul. S. Aug. apud Lamium tom. 12. Delic. erudit. pag. 128: Quinquaginta sint Thalami, quos nomine cellas   Dicimus, his totidem stent volo rite patres.

Thalamus, Officina. Charta ann. 1222. in Chartul. S. Corn. Compend. fol. 231. v°. col. 2: Abbas et conventus Compendiensis concesserunt nobis.... super ij. domos Ph. Gubernatoris x. sol. et ij. capones, et super Thalamos Johannis Burgari v. sol. ij. den. minus. Alia S. Ludov. ann. 1269. in Chartul. B. M. de Lilio ch. 19: Cum..... abbatissa et conventus monasterii de Lilio...... tenerentur...... nobis reddere singulis annis...... vj. denarios, sitos super duos Thalamos apud Meledunum. Liber nig. 2. S. Vulfr. Abbavil. fol. 45. v°: Robertus Caudron xviij. sol. de domo in qua manet et de Thalamo juxta.