Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): THALAMUS

THALAMUS,³ Tabulatum, Gall. Estrade. Ceremon. Rom. MS. ubi de solemni convivio in die coronationis papae fol. 14: Parabitur igitur aula convivii aulaeis et pannis sericeis aureisque, pro temporis et loci conditione; in capite aulae erit suggestum ad quod triplici gradu ascendetur, longum per latitudinem aulae, in medio surget quadratus Thalamus palmi altitudine, super quo mensa paratur pontificis.

Rege regali super Talamo genuflectente, a sinistris regis erit genuflexus. Diar. Burchardi, éd. Thuasne, II. 130. an. 1494.)