Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TIBIA

TIBIA Petasonis, Tibia porci, seu Perna, Gall. Jambon. Vide Locum in Petaso. Charta ann. 1299. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 170. v°. col. 2: De quolibet porco seu sue vendito seu vendita ad macellum ibidem, unam Tibiam.

Tibia, Postis, Gall. Jambage de Porte. Charta ann. 1339. ex Tabul. colleg. Lombard.: Pars autem istius domus magnae, videlicet a conjunctura cujusdam lapidis secti, facientis Tibiam portae sive hostii dictae domus, etc.

Tibiis in Pera Compositis, Proverbii genus, quod idem significat atque Gallicum, La queue entre les jambes, in Annal. Placent. apud Murator. tom. 20. Script. Ital. col. 935.