Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TIGRIS

TIGRIS, Ensis, Spatha. Gregorius Turon. de Gloria Confess. cap. 42. de Nunnino quodam Tribuno: Provolutum ad beati sepulchrum, cum diutissime orasset, extracto de vagina Tigre, lapidem qui super venerabile sepulchrum habebatur, nemine vidente, percussit. Isidorus ait, Persis, Medis, et Graecis Tigrim, sagittam appellari.