Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TIRO

TIRO,² (TIRARE) Trahere, Gall. Tirer, Ital. Tirare. Miracula S. Zitae, tom. 3. Aprilis pag. 523: Et stetit ipsa Magese cum sartorio in manu Tirando ipsam Guidam ex una parte, et lupus Tirando ipsam Guidam ex altera. Petrus Azarius apud Murator. tom. 16. col. 438: A parte exteriori traxit super turrim longum funem, cum quo taciturnitate noctis unum levem hominem Tiravit, et deinde praedicti duo alios quinque Tiraverunt. Tirare naves, in Chronico Estensi, tom. 15. ejusdem Murator. col. 367. Tirare campanas, in Charta ann. 1339. ex Archivo S. Victoris Massil.