Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TIRO

TIRO,³ (TIRARE) Extendere, explicare, Gall. Etendre. Statuta Montis Regal. pag. 277: Nec possit aliquis emens vel vendens pannum tenere, vel habere subium, vel rotam ad Tirandum pannos. Occurrit praeterea in Tendaris. Vide in hac voce.

Tyratus, Extentus. Charta Annae Dabsaco dom. de Monte-Astruco ann. 1488: Juraverunt ad et super quatuor Dei Evangelia, eorum manibus dextris Tyratis corporaliter tacta.