Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TIRO

TIRO,⁵ (TIRARE) Moleste aliquem hinc et illinc trahere, agitare, Gall. Tirailler. Instr. ann. 1217. inter Probat. tom. 1. Hist. Nem. pag. 57. col. 2: Dum ego prohiberem eum et vellem sibi auferre palam cum qua colligebat fimum, et Tiraremus ambo, etc. Lit. official. Lingon. ann. 1346. in Reg. 76. Chartoph. reg. ch. 323: Item Stephanus clericus manus apposuit temere violentas in dictum Willelmum ipsumque pluries ultravit, Tiravit et botavit animo irato.