Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TIRO

TIRO,⁶ (TIRARE) nude, Nomen alicujus in schedula scriptum ad aliquod officium sorte educere. Libert. Montisfalc. ann. 1369. in Reg. 149. Chartoph. reg. ch. 296: Illi, qui noviter deserent consulatum, sex alios probos viros eligent, quorum quidem sex proborum virorum sic electorum bajulus dicti loci tres sufficientiores accipiet in consules et Tirabit; et si sortem dicta Tiratio recordaretur qualicumque causa, quod illo casu immediati consules regant,.... quousque alii fuerint electi noviter et Tirati.