Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARS

ARS,² Artes, Grammatica. Diomedes lib. 2: Artium genera sunt plura, quarum Grammatice sola literalis est, ex qua Rhetorice et Poëtice consistunt; idcirco literalis dicta, quod a literis incipiat. Q. Rhemnius Palaemo in Arte Grammatica: Abunde dictum sit de praepositionibus: nam caetera habemus in Artibus plenissime dicta. Cledonius: Quodam tempore dum Ars in Capitolio tractaretur. Priscianus in Prologo ad lib. 1: Quid enim Herodiani Artibus certius ? Valerius Probus lib. 2. Grammaticorum institut.: Artium instituta quoniam sufficienter tractavimus, nunc de catholicis nominum verborumque rationibus doceamus. Libri Artium, seu de Grammatica, apud Marium Plotium lib. de Metris in Praefat. Habetur Phocae Grammatici Ars de nomine et verbo, ubi sic praeloquitur: Ars mea multorum es, quos saecula prisca tulerunt:   Sed nova te brevitas asserit esse meam. Arnobius junior in Conflictu cum Serapione: Dicitur autem creasse librum Artis Rhetoricae Orator, et Grammaticus librum Artium condidisse. Smaragdus in Praefat. ad Commentar. in Donatum: Aliud est de Arte tractare, et aliud de Deo loqui. Guithmundus lib. 1. de Verit. Eucharist.: Is ergo cum juveniles adhuc annos in scholis ageret, elatus ingenii levitate, ipsius magistri sensum non adeo curabat,... libros insuper Artium contemnebat. Infra: Doctorem se Artium profitebatur. Arnoldus Lubecens. lib. 3. c. 3: Quia in Artibus bene profecerat, Scholas ibidem regendas acceperat. Adde cap. 5. et Provinciale Cantuariensis Eccl. lib. 5. tit. 4. Artis Grammaticae periti, apud Ordericum Vitalem lib. 3. pag. 462. Anonymus Poëta de Episcopis Eboracensibus: Artis Grammaticae vel quid scripsere magistri, Quid Probus atque Focas, Donatus, Priscianusque, Servius, Euticius, Pompeius, Comminianus. Ebrardus Betuniensis in Graecismo cap. 20: Sunt adjectiva verborum adverbia semper Sicut testatur Artis doctissimus actor. Ita Artem nude non semel vocat Rhetoricam Quintilianus lib. 3. cap. 1. et alibi. Vide Artes 2. et Artista.

Nihilominus tamen a Grammaticis ii, quos Artiiens vocabant, distinguntur, in Test. Joannae reginae ann. 1304. ex Reg. sign. Noster Cam. Comput. Paris. fol. 220. r°: Si seront 20. escoliers enfent en gramaire et 30. en logique et en philosophie, et 20. en théologie ou en divinité. Si aura chascun gramarien par semaine de sept jours iiij. s. Par. Li Artiien vj. s. Par. et li théologien viij. s. Par. In statutis vero legitur: Logici sex solidos Par. Eo igitur nomine designantur qui Logicae seu Philosophiae studebant; uti etiamnunc vocantur in Collegio Navarraeo. Neque alii sunt qui Arciens nuncupantur a Christ. Pisana part. 3. cap. 42. Hist. Caroli V. Vide de hac re ample disserentem Valent. Schmidtium ad Petri Alphonsi Disciplinam Clericalem pag. 109. et infra Quadrivium et Trivium.

Facultas Artium, in Academiis ea dicitur, in quibus, artibus liberalibus Grammaticae, Rhetoricae, ac Philosophiae studium impenditur: cujus elogium ita perstringunt Statuta ejusdem Facultatis in Academia Viennensi Austriae: Inclyta Facultas Artium liberalium caeterarum Facultatum utique pia nutrix, quia suos alumnos ipsis impartitur, tanquam fortes agonistas; et si qui forsan aliunde ipsis advenerint, revera tanquam abortivi sunt respectu lacte Artium liberalium et facundae matris Philosophiae nutritorum. Filii namque Facultatis Artium aptiores sunt ad quaevis studia altiora, dummodo tamen non duxerint se emancipandos ante tempora a provida matre sua, Facultate scilicet Artium ipsis rite constituta, volantes sine pennis, sed variis plumis Artium liberalium habitualiter decorati, apicem utique cujuscumque etiam facultatis scientificae facilius adipiscuntur, interiores ejus subtilitates, etiamsi difficiles sint, medullitus penetrando.

Artidoctor, Doctor seu Magister in Artibus, in Testamento Geraudi Archidiaconi Ambian. an. 1271. descripto in Historia Majorum Abbatisvillae pag. 203.

Artigraphus, Grammaticus, seu Artis Grammaticae Scriptor, τεχνογράφος. Carolus Magn. lib. 2. de Cultu Imag. c. 30: Ad secundam definitionis speciem, quae ab Artigraphis ἐννοηματιϰή, id est, notio, dicitur convaluit. Apud Senatorem lib. de Ortographia, Donatus, Phocas, Nisus, et Gratus Grammatici, Artigraphi dicuntur, ut et Sacerdos Grammaticus hoc nomine, apud Alcuinum lib. 7. de Artibus cap. 1; apud Sosipatrum lib. 2. de Instit. Grammat. Romanus, disertissimus Artis scriptor, Cledonius nempe Constantinopolit. Grammaticus, cujus liber de Grammatica Ars inscribitur. In lib. 3. Miracul. S. Dionysii, in Prologo, Methodius optimus Graecorum Artigraphus indigitatur. Anonymus in Vita S. Hieronymi: Huic viro in literarum studiis plerique cathegetae, id est, praeceptores fuerunt, Donatus nempe Artigraphus, Romanis eum imbuens elementis, liberaliumque artium sapore sufficienter replens, Magister exstitit illi, etc.

Artista, in Vita Jordani Generalis Praedicatorum, qui Artibus studium et operam suam impendit. Vide Glossar. med. Graecit. in Τεχνιϰοί, et infra Artista, suo loco.