Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TONSURA

TONSURA Adultera, Proclamatio Civitatis Apt. incerti anni: Nulla persona audeat seu praesumat Tonsuram adulteram portare. Comam subdititiam intelligo, qualis tunc temporis gerebatur, et cujus usus recens admodum erat, cum hic prohibeatur: nisi malis hoc statuto vetitum esse ne quis se clericum simulet.

Tonsura Ecclesiastica. Isidorus lib. 2. de Eccl. Offic. cap. 4. et ex eo Papias: Tonsurae Ecclesiasticae usus a Nazareis exortus est, qui prius crine servato, denuo post magnae continentiae devotionem completam caput radebant, et capillos in ignem sacrificii ponere jubebantur. Hujus ergo exempli usus ab Apostolis introductus est, ut hi, qui in divinis cultibus mancipati Domino consecrantur, quasi Nazarei, i. Sancti Dei, crine praeciso innoventur. Adde Alcuinum lib. de Off. divin. Amalarium lib. 2. cap. 5. lib. 4. cap. 59. Raban. lib. 1. de Instit. Cleric. cap. 3. denique Baronium ann. 58. n. 122. et seqq. usque ad n. 143. Menardum ad librum Sacrament. Gregorii, et ad Concordiam Regular. cap. 68. § 10. Coustantium tom. 1. Epist. Rom. Pontif. col. 73. et sqq. Formulas vett. apud Eccardum ad calcem Legis Salicae pag. 240.

Tonsura Petri, in tertia Vita S. Euthberti lib. 2. cap. 2. Gregorius Turon. lib. 1. de Mirac. cap. 28: Petrus Apostolus ad humilitatem docendam caput desuper tonderi instituit. Quae quidem Tonsura Petri, non alia est ab ea, quam Coronam Clericalem appellamus. Vide Germannum Patriarcham in Theoria Eccles.

Monachi Scotici aliter tondebantur: quippe ab aure ad aurem per frontem in Coronae modum incisus erat capillus, ab aure ad aurem per occipitium capillus intonsus dependebat, ut ex Ceolfridi Abbatis Epistola, quae exstat in Actis S. Eustasii, colligitur. Atque hujus quidem tonsurae Scoticae occasione, multas in Anglia exortas turbas testatur Beda lib. 3. Hist. Eccl. cap. 3. 4. lib. 5. cap. 16. Hujus autorem in Hibernia Subulcum Regis Loigeri, filii Nil, (Nell) extitisse Patricii sermo testatur, ex quo Hibernienses pene omnes hanc Tonsuram sumpserunt, ut est in Libro Canonum Cottoniano, quem laudat Waraeus ad Synodum S. Patricii. At Patricius tonsuram Romanam conatus est revocare, ut patet ex Synodo ejusdem cum Auxilio et aliis celebrata can. 6. Vide Capitula Theodori Cantuar. cap. 80. et quae de hac tonsura scripsit Mabillonius ad tom. 3. SS. Ordinis S. Benedicti § 1.

Formam tonsurae clericalis ita definit Conc. Montispess. praesidente P. Benevent. cardin. Apost. sedis legato inter schedas Mabill.: Statuimus insuper ut clericus ...... talem Tonsuram ferat, quod gradum non habeat; sed dirigatur in gyrum, ita quod capilli, qui inter superiorem et inferiorem tonsuram remanent, propter suam rotunditatem, merito possint dici mona.... Desunt reliqua.

Qui recipiebantur in Oblatorum ordinem apud moniales, ab abbatissa coram testibus tondebantur; quam tonsuram dehinc perpetuo deferebant. Charta ann. 1308. tom. 2. Hist. Cassin. pag. 624. col. 1: Raynaldus Scarparolus..... et Maria uxor ipsius Raynaldi, volentes se a seculo ad Dominum convertere, et in dicto monasterio ipsi Deo servire, bona sua et spontanea voluntate obtulerunt se et bona sua dicto monasterio S. Mariae monialium de Palacziolo, et professionem in manibus olim domnae Mendulae, quae tunc erat abbatissa ipsius monasterii, fecerunt, et in signum oblationis et conversionis eorum, Tonsuram, sicud alii oblati dicti monasterii deferunt et deferre consueverunt, de manibus ipsius abbatissae Mendulae receperunt, praesentibus ibidem bonis hominibus vocatis pro testibus, et sororibus suis monialibus ipsius monasterii.

Tonsura Monetae. Vide Tonsores.

Tonsura Nemorum, Jus exscindendi et colligendi ramos in silvis. Conventio ann. 1125. in Probat. novae Hist. Occitan. tom. 2. col. 437: Tonsura vero nemorum ab hominibus Montispessulani nullatenus fiat. Charta ann. 1364. e Tabulario B. M. de Charitate: Donavit terram de Miniers cum suis juribus, aisiis et pertinentiis salva et reservata Tonsura nemoris d'Artenne. Inventarium Chartar. Reg. ann. 1482. fol. viiXX. ix. v°: Alia compositio facta inter dictos abbatem et conventum S. Dionysii et comitem Bellimontis super venditione Tonsurae vel scissurae nemorum Farridel et de Maffliers. Charta ann. 1487. ex Chartul. 23. Corb.: La justice et seigneurie totale en demourra.... ausdits Religieux, abbé et convent (de Corbie)..... avec le pourfit, Tonture et despouilles desdits arbres.

Quod et de ligno domibus aedificandis apto interdum intelligitur, ut et vox Gallica Tondente, in Charta ann. 1307. inter Instr. tom. 12. Gall. Christ. col. 182: Comme nous aions à présent mestier de marrien à maisonner, et à nostre requestre il plaise.... que nous aiens la Tondente de vij. arpens de bois à penre en la forest dou val de Lis.

Tonsura Pannorum Gall. Tonture de draps, in Computo ann. 1333. tom. 2. Histor. Dalphin. pag. 282.