Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TOTA

TOTA, Idem quod, Tolta. Meminit Salvaingus in Tract. de Jurib. dominic. cap. 40. praediorum concessorum in emphyteusin ad Totam et talliam, et misericordiam domini. Vide, Tolta.

Tota. Charta ann. 1155. apud Gariellum in Episcopis Magalon. pag. 127: Justitias, albergas, Totas, questas, sive aliquas alias injustas exactiones, etc. Charta ann. 1232. in Regesto Comitum Tolosae Camerae Comput. Paris. f. 103: Terras cultas et incultas, nemora et bartas, prata et pascua, census, usus, quarta, quinta, decima, et agrarias et primicias, oblias, et dominationes, Totas, toltas, escaducas, et successiones, etc. Alia ann. 1234. f. 102: Oblias et dominationes, Totas, questas, et albergas, et toltas, adempriva et successiones, etc. Ubi nescio an Tota aliud sit a Tolta, quod ibidem apponitur; nam et Tote pro exactione dicitur. Charta Libertatum villae Perusiensis ann. 1260. apud Thomasserium: Li Sires ne la Dame de la Perose...... ne haut en la vitae herbegage, ne Tote, ne taille, ne queste, etc.