Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TRADUX

TRADUX, Stirps, progenies. Glossae antiquae MSS. et ex iis Papias: Tradux, ex altero ducta propago, radix vel origo. Glossae Lat. MSS. Reg. Cod. 1013: Tradux, Propago. Aliae: Tradux, origo. Eulogius lib. 3. Memorial. Sanctorum cap. 17. de Aurea S.: Grandique fastu Arabicae Traducis exornabatur. Alvarus in Vita ejusdem S. Eulogii: Patritia Senatorum Traducere natus. Isidorus Pacensis aera 728: Julianus Episcopus ex Traduce Judaeorum, ut flores rosarum de inter vepres spinarum, productus, etc.

Tradux, invenitur etiam, inquit Joannes de Janua, pro originali peccato, quod Adam commisit, et ab ipso in posteros fuit translatum, sicut de patribus filii propagantur. Hinc

Traduciani, appellati vulgo a Pelagianis Catholici omnes, qui, contra quam ii, mortem in omne genus humanum per transitum seu Traducem, et per peccatum et per semina transire, currere, ut loquitur Marius Mercator lib. Subnotat. cap. 9. § 7. 14. hoc est per peccatum originale, existimant. Idem Mercator lib. laudato cap. 6. § 5: Quomodo non et tu Traducianus es, ut tibi libet, et adhuc licet, nomen imponere Catholicis Christianis ? Annianus in Praefat. ad homilias Chrysostomi: Quantum nobis consolationis exoritur, cum cernimus tam erudito, tamque illustri Orientis Magistro, eam, quam in nobis Traducianus oppugnat, adstrui veritatem ? Infra: Solvendo omnes illas quaestiones, quibus Traducianus os innitens beatum Paulum vitiorum obfuscatione commaculat, ut scilicet fidelibus suis Apostolico exemplo peccata conciliet. Prudentius in Apotheosi v. 977: Haec prima est natura animae: sic condita simplex Decidit in vitium per sordida foedera carnis. Exin tincta malo peccamine Principis Adae Infecit genus omne hominum, quod pullulat inde Et tenet ingenitas animarum infantia in ortu Primi hominis maculas, nec quisquam nascitur insons. Vide Auctorem Praedestinati lib. 1. haer. 88. et Caesarium quaest. 78. etc.

Tradux denique vox usurpata ab iis haereticis, qui animas a parentibus in filios traduci existimabant. Aiebant enim, animas rationales esse ex traduce, id est ex propagatione ductas, vel origine, ex altero, ita ut anima filii ex anima patris originem haberet. Quam haeresin carpit loco laudato Prudentius: Vitandus tamen error erit, ne Traduce carnis Transfundi in sobolem credatur fons animarum Sanguinis exemplo, cui tenta propagine vena est. Eusebius Pamphili in Apologia Origenis ex versione Ruffini: De anima vero, utrum ex semine Traducis ducatur, ita ut ratio ipsius vel substantia inserta ipsis seminibus habeatur, an vero aliud habeat initium, etc. Ejusmodi Traducianorum haeresin exagitant Hieronymus Epist. 61. ad Pammachium cap. 6. Epist. 82. lib. 2. in Rufinum cap. 1. 2. 5. Caesarius S. Gregorii Nazianzeni frater quaest. 78. etc. Vide Auctorem Praedestinati, haeresi 26. 86.