Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TRANSLATIO

TRANSLATIO, in legibus 15. et 40. Cod. Th. de Episcop. Eccles. et Cleric. (16, 2.) pro angariarum, parangariarum vel naviculariae etiam translationis onere, sumitur, cum scilicet res fiscales transvehendae erant, vel annona militaris. Vide Jacob. Gothofredum ad leg. 40.