Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TRANSLATIO

TRANSLATIO,² Idem quod Transitus, seu teloneum, quod pro transferendis et transportandis mercibus exsolvitur. Appendix Codicis Theod. Constit. 11: Nulla pontium restauratio, nulla Translationum sollicitudo gignatur.

Translatio Causae, Gallis Practicis, Evocation: cum ab inferiori curia ad superiorem evocatur. Vide Reg. Majest. lib. 2. cap. 16. § 24. lib. 3. cap. 20. et 21. et Quoniam attachiamenta cap. 14. § 3.

Translationes Episcoporum, de Ecclesia scilicet in aliam Ecclesiam, interdicuntur in Canonibus Apost. can. 14. in Concil. Sardic. can. 1. et 2. et alibi non semel, nisi id aliarum Ecclesiarum necessitas exigat, ut est in supposititia Antheri PP. Epist. Decret. et, ut aiebat Gregorius VII. PP. apud Conradum Uspergensem, translationes Episcoporum duobus modis fieri possunt, necessitate vel utilitate. Sed de translatione et mutatione Episcoporum praeclare egit omnino Bernaldus Presbyter Constantiensis lib. de reconciliatione lapsorum pag. 277. et seqq. Gregorius IX. in Decretal. lib. 1. tit. 7. Francisc. Bivarus ad Pseudochronicon Maximi p. 616. et seqq. Thomassinus de Disciplina Eccles. part. 1. lib. 2. cap. 24. 25. part. 2. lib. 2. cap. 44. et alii plerique. Vide Glossar. med. Graecit. voce Μετενθρονιάζειν, col. 500.