Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARTICULO

ARTICULO, (ARTICULARE) Articulatim seu nominatim exprimere. Origo Monasterii Montis S. Mariae, apud Leibnitium tom. 2. Scriptor. Brunsvic. pag. 427: Quorum nomina humilitatis causa scriptis me non piguit Articulare. Instrumentum ann. 1481. ex Archivo Monasterii de Bono-Nuntio Rotomag.: Pecia terrae Articulata, id est, scriptis superius expressa et nominata.