Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARTICULO

ARTICULO,² (ARTICULARE) Distincte voces efferre, Gall. Articuler. Lucret. lib. 4. vers. 548: Mobilis Articulat verborum daedala lingua. Apuleius lib. 2. Floridorum: Eo facilius verba hominis Articulantur potentiore plectro et palato. Arnob. lib. 3. adv. Gentes: Labia habere cum dentibus, quorum inflictu et mobilitate lingua sonos Articulet. Hinc apud Isid. lib. 1. Orig. cap. 14: Omnis vox aut est Articulata aut confusa. Articulata est hominum, confusa animalium. Articulata quae scribi potest, confusa, quae scribi non potest. Articulata verba, apud Solinum cap. 65. Priscian. lib. 1. cap. 1: Articulata est, quae coarctata, hoc est, copulata cum aliquo sensu mentis ejus qui loquitur, profertur. Inarticulata est contraria, quae a nullo proficiscitur affectu mentis. Literata est, quae scribi potest; illiterata, quae scribi non potest. Haec paullo diversa sunt ab eis quae habet Isidorus, qui secutus esse videtur Max. Victorinum in Art. Gramm. cap. 7: Vocis vero species sunt duae, Articulata, et confusa. Articulata quae hominum tantum est, unde Articulata dicta est, quod Articulo scribentis comprehendi possit. Confusa, quae scribi non potest, etc. Similia habet Grammaticus Vaticanus Maii cap. 1.