Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARTICULO

ARTICULO,⁴ (ARTICULARE) Dedicare, consecrare, Gall. Dédier; quod nomen inscribendo fit. Richardus mon. Cluniac. de Orig. monast. Carit. apud D. Le Beuf tom. 1. Collect. var. script. pag. 414: Altaria vero cetera, tam majoris ecclesiae quam etiam capellae, quibus Articulentur coeli senatoribus, quasve insertas habeant margaritas, et usus ipse, et singulorum palam facit superscriptio. Sed haud scio an non legendum sit Attitulentur.