Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TRINITAS

TRINITAS Sancta, adoranda publice tradita Catechumenis per 40. dies. S. Hieronymus Epist. 61. ad Pammachium cap. 5: Consuetudo apud nos istiusmodi est, ut iis, qui baptizandi sunt, per quadraginta dies publice tradamus sanctam et adorandam Trinitatem. Id est, ut per 40. dies in mysteriis fidei instruerentur. Vide Cyrillum Hierosol. et alios.

Trinitas, Imago SS. Trinitatis. Andreas Floriac. Mon. in Vita MS. S. Gauzlini Bituric. Archiepisc. lib. 1: Fecit et argenteam mirae magnitudinis coronam, aureis circulis interstructam ante ipsam praecelsae Trinitatis praesentiam.