Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TRISTIS

TRISTIS, Severus. Vulcatius de Cassio: Haec Epistola ejus indicat, quam severus et quam Tristis futurus fuerit Imperator. Capitolinus in Maximo: Fuit cibi avidus, vini parcissimus, ad rem veneream nimis rarus, domi forisque semper severus, ita ut et Tristis cognomen acciperet. Idem in Pio, ex editione Mediolanensi: Homo Tristis et integer, i. severus. Italis Tristo, est improbus, scelestus. Vide Ferrarium.