Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TRIUMPHO

TRIUMPHO, (TRIUMPHARE) Vincere, hostem superare, apud Ottonem de S. Blasio cap. 7. Albertus Argentin. pag. 138: Triumphaverant enim Veneti cum domino Mediolanensi, ita quod potentes fuerunt. Adde pag. 157. Sic Triumphare, est causam vincere, in Jure Hungarico, ut auctor est Sambucus. Gloss. Lat. Graec.: Triumphare, πομπεύω, παραδειγματίζω, τριαμϐεύω, ἐπινίϰια ἄγω. Lactantius lib. 6. cap 23: Triumphabit terram. Et lib. 7. cap. 24: Gentes non extinguentur omnino, sed quaedam relinquentur in victoriam Dei, ut Triumphentur a justis, ac subjugentur perpetuae servituti. Tullius aliique dixerunt de vel ex aliquo triumphare.

Triumphare Antiphonam dicebant Scriptores Liturgici, cum Antiphona ad Benedictus, vel Magnificat decantari solita ter repetebatur, 1°. ante Gloria Patri, 2°. ante Sicut erat, 3°. integro versu finito. Vide Martenium de antiq. Eccl. Disciplina in divinis Officiis pag. 28. et Triumphaliter.

Ordinar. S. Martial. Lemovic. ex Cod. reg. 1138. fol. 31. v°. ubi de Sabbato S.: Inchoat cantor Magnificat, quo completo et antiphona Triumphata, dicitur Oratio.

Triumphare Introitum, Simili notione. Capitulum gen. S. Victoris Massil. ann. 1312: Statuimus, quod diebus Dominicis et Festis, in quibus Missae Introitus Triumphatur, ipse Introitus non reiteretur post versum, sed alta voce incipiatur Gloria Patri.

Triumphare Kyrie Eleyson, Gaufrido Vosiensi in Chronico cap. 59. dicitur, cum inter Kyrie et Eleyson verba quaedam inserebant, eo quo jam dictum est modo in Farsa 2. ibi vide.

Triumphatio, Triumphatus, seu ipsa triumphi palma. Exstat apud Mabillon. de Liturg. Gallic. pag. 458. Epistola S. Augustini inscripta Domino vere sancto, palmae triumphatione decorato et pontificali officio coronato, Bibiano ortodoxo, Santonicae civitatis antistiti.

Triumphator, Qui triumphum agit, apud Apuleium in Apologia et lib. de Mundo, S. Cyprianum Epist. 34. cap. 2. Interpretem Bibliorum et alios recentiores.

Triumphatorius, Pertinens ad triumphum. Verbum Triumphatorium et insultatorium, Tertulliano lib. 5. adversus Marcionem cap. 10.