Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TRIUMPHO

TRIUMPHO,² (TRIUMPHARE) Illudere. Vita B. Henr. Baucen. tom. 2. Jun. pag. 372. col. 2: Cum diutius in oratione permaneret, supradictis existentibus sub dicto porticali, videntibus et ridentibus seu Triumphantibus de ipso, cum crederent ipsum fore totum aquam ex dicta pluvia respersum et madefactum, etc.