Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TRUNCUS

TRUNCUS,² Arcella, cujusmodi in Ecclesiis nostris prostant ad recipiendas fidelium eleemosynas, sic dicta, quod trunci arboris speciem referat; vel quod eae arcellae ex truncis arborum cavatis fieri solerent. Radulfus de Diceto ann. 1166: Collectam Jerosolymitanorum usibus destinandam Truncus in singulis Ecclesiis adacta sera conclusit. Gervasius Episc. Sagiensis Epist. 3: Pecunia Truncorum, qui fuerunt in singulis Ecclesiis instituti. Innocentius III. PP. in Epist. quae habetur in Gestis ejusdem Pontificis pag. 74: Ad haec in singulis Ecclesiis Truncum concavum poni praecipimus.... ut et in eo fidelis quilibet, juxta quod Dominus eorum mentibus inspiraverit, suas eleemosynas firmitate statuta deponere in remissionem eorum peccaminum moneantur. Occurrit praeterea in Charta Henrici II. Regis Angl. apud Gervasium Dorobern. ann. 1166. in Synodo Exon. ann. 1287. can. 12. Cicestr. ann. 1292. can. 5. in Anecdotis Marten. tom. 4. col. 376. 640. 1300. in Charta ann. 1178. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 348. in alia ann. 1291. tom. 10. Spicil. Acher. pag. 277. in alia ann. 1313. tom. 2. Hist. Eccl. Meld. pag. 201. in Statutis S. Capellae Paris. apud eumd. Lobinell. tom. 3. Hist. Paris. pag. 157. in Concilio Hispal. ann. 1512. tom. 5. Concil. Hispan. pag. 9. Vide, Truncus et Joseph. lib. 9. Antiq. Judaic. cap. 8. etc.