Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TRUNCUS

TRUNCUS,² Vas apum, in truncis arborum. Vetus Charta apud Augustinum du Pas in Stemmat. Armoric. pag. 823. et Lobinell. tom. 2. Hist. Brit. col. 173: De panagio et de herbagio, atque de omnibus vasis apum, quae vasa Truncos vocant vel Eroisa.

Charta Petri episc. Tull. ann. 1179. inter Probat. tom. 1. Annal. Praemonstr. col. 553: Dedit etiam praedictus Odo praedictis fratribus Truncos mustarum (leg. muscarum) de nemoribus in banno de Baigneval, ubicumque inventi fuerint.