Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TRUNCUS

TRUNCUS,⁴ Adalardus lib. 2. Statutor. Corbeiensium cap. 1: Et unusquisque habeat ad hortum excolendum, sive ad alias necessitates explendas, fussorios 6. (fossoria) bessos 2. secures 2. dolatoriam, taratra 2.... falcilia 2. falcem 1. Truncos 2. cultrum 1. serram 1. etc. Genus ferramenti quod truncat, Guerardo. Idem forte quod Fractorium apud Notker Psalm. 73. verso 6: Mit partum unde mit Sticchcle brachen sie sia, In dolabro et fractorio dejecerunt ea. Ubi Vulgata in securi et ascia dejecerunt eam. Vide Schmeller. Glossar. Bavar. tom. 3. pag. 609.