Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TRUNCUS

TRUNCUS,⁵ Stipes, ad quem alligantur rei. Andreas Suenonis lib. 7. Legum Scanicar. cap. 1: Ac sic capto, nec licet ei Trunco pedes infigere, nec manus vinculis colligare. Charta Rudolphi Imp. ann. 1277. in Metropoli Salisburg. tom. 1. pag. 390. et 394: Furcas seu patibula, Truncos et alia tormenta, quibus reorum crimina puniuntur, publice erigenda, concesso ipsis etiam quod Bannum vulgariter appellatur. Vide Cippus, Lignum. Haltaus. Glossar. German. voce Stock, col. 1747.