Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TRUNCUS

TRUNCUS,⁷ Sedile ligneum et humile. Guido lib. 2. Discipl. Farf. cap. 16: Nullus bibat in refectorio sedens in sedilium suppedaneis aut puerorum Truncis. Vide Trunchetus.

Truncus Salis. Charta Alexandri PP. III. in Tabulario S. Nicasii Mellentensis fol. 10: In theloneo aquae 10. libras, et decimum Truncorum salis, etc. Alia Philippi Regis Franc. ann. 1195. fol. 14: Totam decimam de reditu salis Truncorum per aquam transeuntium, etc. Vide Truncata et Tuminus.