Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARTUS

ARTUS, pro Arctus, uti Artare, etc. Ruodlieb, fragm. 1. vers. 27: Pendet et a niveo sibimet gripis ungula collo, Ungula non tota, medii cubiti modo longa, Quae post ad latum vel praedecoratur ad Artum Obryzo mundo, cervino cinctaque loro, Non ut nix alba, tamen ut translucida gemma, Quam dum perflabat, tuba quam melius reboabat. Ibid. fragm. 3. vers. 439: Unde potes facile me verbum tale docere... Nemo mihi rapit id, inimicaturve nec odit, Propter id et latro me non occidet in Arto. Ubi doctissimus editor interpretatur Angustiae, fauces. Vide Arta.

Melberi Vocabul.: Artus, eng, Arta est via ad patriam. Versus memor. in Gemma Gemmar.: Hic locus est Artus, per quem nullus meat artus.