Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TUEOR

TUEOR,² (TUERI) Administrare, regere. Charta ann. 1264. inter Probat. tom. 1. Annal. Praemonst. col. 354: Cum adhuc haereditario jure et successive post dilectum fratrem nostrum Florentium terram Hollandiae et Zelandiae Tueremur, et ecclesiastica beneficia vacantia, ad nostram in eadem terra spectarent donationem sive praesentationem, etc. Vide infra Tutor 2.