Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TUMULUS

TUMULUS, Mensura frumentaria, Siculis et Melitensibus, Tomolo. Miracula B. Joachimi Abbat. tom. 7. Maii pag. 124: In loco quodam arboribus undique septo, cujusdam vineae Mauri genitoris sui, in agro Caelicensi positae capacitatis in semine Tumulorum trium cum dimidio. Vide Tuminus et Malbergium.

Charta Joan. regin. Sicil. tom. 5. 2. Hist. Cassin. pag. 594. col. 1: Mandamus quatenus eisdem monachis,..... pro eorum victu... de grano Tumulos mille quingentos assignare debeatis.