Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARVA

ARVA, femin. gen. Ager, interdum regio, provincia. Gloss. Gr. Lat.: Χώρα, Arvum, regio. Chronicon Novalicense lib. 1. cap. 30: Erat praeterea in Arva Francorum Monasterium quoddam ditissimum in honore S. Medardi Confessoris fundatum, etc. Vetus Charta anno 7. Rodulfi Regis Burgundiae exarata, ex Tabulario Ecclesiae Gratianopolitanae: Praedicta cespis sita est in pago Gratianopolis, in agro Salmoriacense, in villa Cotonaco, et cingitur undique ex eadem Arva infra hanc definitionem, etc. Vita antiquiss. S. Galli apud Pertz. Monum. Histor. vol. 2. pag. 18. lin. 11: Virtutes etenim Christi ibi factae, quamvis non possint humana lingua comprehendi, tamen per multa spatia Arvarum ad laudem Christi resonant. Naevius et Pacuvius hac voce fem. gen. usi sunt. Vide Forcellin. in Arvum.