Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): ARVA

ARVA,² Ager, seu locus incultus et aedificio aptus, idem quod Area 1. Charta Hugonis comit. Trec. ann. 1114. ex Tabul. Dervensi: Ibi etiam apud Barrum partem terrae, quae vulgo Arva dicitur, causa aedificandae domus eisdem fratribus donavi. Arve, eodem significatu, in Charta ann. 1326. in Hist. Sabol. pag. 249: La ruissellée, qui est entre nos vignes de Rousées et l'Arve Thomassin Geelin. At vero unde sit vox Arvale, quae malum propositum sonare videtur, haud satis scio. Vitae Patrum MSS.: Et si s'en vient moult liément, Sans maltalent et sans Arvale.