Close Window

DuCange, Glossarium mediae et infimae latinitatis (1883-7): TURPITUDO

TURPITUDO, Locus turpis, obscoenus, cloaca. Thwroczius in Salomone Rege Hungar. cap. 36: Corpus Saraceni rapuerunt, et in Turpitudinem projecerunt.

Turpitudo Mulieris, Pudenda, in Legibus Luithprandi Regis Longob. tit. 106. ยง 1. 135. (6, 82.) Capitula Theodori Cantuar. cap. 29: Si quis obtrectaverit puellae aut mulieris pectus, vel Turpitudinem earum, etc. Occurrit non semel hac notione in Libris sacris. Vide Concilium Calchutense ann. 787. can. 10.